Iohannes Brunensis lectori s.p.d.:

Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.

Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.

Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).

Historiae litterarum Latinarum

Quidni litteris Latinis Latine ut litteris Anglicis Anglice, Francogallicis Francogallice etc. studeamus? Fortasse dices nullos nobis fontes, libros, qui cum libris illis optimis a Germanis, Italis, Anglisque conscriptis comparari possint. Non est infitiandum historias litterarum Latinarum Latine conscriptas neque multas neque spississimas nobis esse, tamen non omnino penuria illarum laboramus.

Ut ipse bona vitiaque horum […]

De lexicis Latino-Latinis

Non dubito, quin omnibus Lexicon Totius Latinitatis et Thesaurus Linguae Latinae noti sint, atque eos maximi facio, tamen cum sint libri haud pugillares, quos tecum quocumque ferre possis, neque pretii parvi (ut omittam Thesaurum nondum esse perfectum), ad usum cottidianum optimi mihi non videntur, quam ob rem alia lexica Latino-Latina reperire conabar, quorum indicem tibi, […]

„Kdyby se mužům dostávalo manželek, jakých si zasluhují, měli by zatraceně těžký život.“ Oscar Wilde