Iohannes Brunensis lectori s.p.d.:

Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.

Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.

Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).

Viva vox Latina // Pelliculae Latinae

Colloquia

Loci ex scriptoribus depromti

Carmina Latina cantata

  • Tyrtarion – Non solum decenter, verum etiam pulchre et secundum metricas regulas aliquot carmina Catulli et Horatii ab discipulis Vivarii novi cantata

Alii nexus utiliores

  • Alatii Declamationes – Hoc in situ permultos nexus ad paginas, ubi viva vox Latina audiri potest, invenias
„Snažme se žít tak, aby naší smrti litoval i majitel pohřební služby.“ Mark Twain