Iohannes Brunensis lectori s.p.d.:

Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.

Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.

Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).

Donatio

Cum adhuc sodalis universitatis sim atque lexica convertere aliaque ad usum omnium facere nonnihil temporis consummat, maximam gratiam tibi, benigne lector, habeam, si parvam donationem (etsi singulorum nummorum) consideres.

Accipiuntur PayPal et chartae pecuniosae. Gratias plurimas!

„O chytré ženské je nouze. Konečně o chytré mužské zrovna tak.“ Jan Werich