Cum mihi linguam Latinam discenti docentique saepe grammaticae Latinae Latine conscriptae deessent, operam navavi, ut pro virili parte eas ad meum usum aptas invenirem, quarum indicem tecum, lector, communicare nunc cupio.
Grammaticis antiquissimis praeteritis primum utiliores atque dignae, quae adhibeantur, illae grammaticae a me censentur, quae renascentium litterarum temporibus conscriptae sunt, praesertim illi Libri tres De institutione Grammatica Emmanuelis Alvari, quorum editionem in compendium redactam ab illo Horatio Tursellino facile in rete inveneris, si libuerit. Noli autem in illis libris syntaxin sententiarum quaerere, quod frustra feceris, multa autem alia latissime explicata libri illi praebere tibi possunt, praesertim de octo partium orationis constructione.
Saeculo XIX. aliquot grammaticae conscriptae sunt, quibus altera pars vernacula, altera vero Latina, quarum meliores (quas etiam in rete omnium gentium invenies) sunt:
- Thomae Ruddimanni Institutiones Grammaticae Latinae (1823)
- An Introduction to the Latin Tounge for the Use of Youth (1851) – Formae verborum Anglice, syntaxis autem Latine explicata.
- Latinae Grammaticae Rudimenta or An Itroduction to the Latin Tounge for the Use of Schools (1862) – ordine rerum paululum mutato eadem grammatica ac illa anno 1851 in lucem data.
Saeculo XX. et XXI. haec grammaticae Latine conscriptae inveniuntur, quarum autem solum titulos hic proponere possum.
- POVSIC, Boleslaus S.: Grammatica Latina (1973) – Sat belle conscriptus liber, qui et formas verborum et syntaxin sententiarum et verborum ordinem sive periodon continet.
- MIR, Iosephus M. et CALVANO, Conradus: Summa Grammaticae Latinae (1993) – Grammatica, quae rationem nostri temporis sequitur, ut inderdum res difficilus, quam oportebat, explicatae videntur, tamen magna cum diligentia et doctrina.
- PAVANETTO, Cletus: Elementa linguae et grammaticae Latinae – liber, cuius ratio mixta videtur – nam est partim liber scholasticus cum exercitiis, partim munere grammaticae Latinae fungitur. Additi sunt aliquot appendices utiles.
Aliquid grammaticae Latinae etiam in libris scholasticis reperire potes:
- ØRBERG, Hans: Linuga Latina per se illustrata: Familia Romana – Ipso in libro et aliquid syntaxis, in appendice libri vero tantum formae verborum.
- MAIER, Robert et. al.: Piper Salve – In appendice non solum formae verborum, verum etiam brevem enuntiationum explicationem invenire potes.
Si tibi, lector, et aliae grammaticae in mentem venerint, quaeso, libenter a te certior de eis fiam.
Leave a Reply