Iohannes Brunensis lectori s.p.d.:

Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.

Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.

Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).

Materies seminariorum meorum in conventu MONUMENTA VIAEQUE habitorum

Ecce praesentationes rerum, de quibus locutus sum in conventu MONUMENTA VIAEQUE. Si mendum inveneris, certiorem me facias, ut quod irrepserit, erepat quam cellerime. Atque quamlibet tuam de rebus argumentisque a me propositis sententiam, libenter accipiam.

De parvulis docendis – Hoc in seminario praesertim de libris ad usum parvulorum aptis atque de lusibus, quibus eos docentes uti possemus, locutus sum. Spero me mox huic situi partem omnem tantum lusibus puerilibus dedicatam additurum.

De amicitia – Potius colloquium iucundum de textibus ab auctoribus variis (ab Cicerone et Seneca usque ad Augustinum) excerptis quam seminarium. Si igitur aliquid de amicitia legere cupiveris, textum additum videas.

De I. A. Comenii rationibus linguae Latinae docendae discendaeque – Saepissime tantum de Orbe Picto a Comenio conscripto loquimur alios eius libros ad usum provectiorum omittentes. Hos libros paululum neglectos, i.e. praesertim Ianuam et Atrium, et totam rationem linguae Latinae docendae a Comenio inventam seminarium meum tractavit. Magno usui omnibus praesertim Lexica Latino-Latina esse possunt, quae futuro tempore hoc in situ ponere velim.

Leave a Reply

You can use these HTML tags

<a href="" title=""> <abbr title=""> <acronym title=""> <b> <blockquote cite=""> <cite> <code> <del datetime=""> <em> <i> <q cite=""> <s> <strike> <strong>