Iohannes Brunensis lectori s.p.d.:

Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.

Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.

Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum

Parvum addendum, vero minimum, longum post tempus: Aliquantulum meos collegas ex Academia scientiarum Bohemica adiuvare conatus sum et eorum lexico Latinitatis medii aevi Bohemorum formam quandam electronicam sive computatralem (vero autem et adminiculo amici programmatoris et opere Du Cange online in linea usus) dedi. Quamquam lexicon illud praesertim ad Bohemiam (patriam meam) spectat et quamquam versio illa imperfecta est, fortasse alicui usui esse possit, nam non solum versiones Bohemicas, verum etiam explicationes Latinas verborum variorum mediae aetatis praebet.

Si quis velit, illud inspiciat.

Lexicon Latinitatis Bohemorum

 

Leave a Reply

You can use these HTML tags

<a href="" title=""> <abbr title=""> <acronym title=""> <b> <blockquote cite=""> <cite> <code> <del datetime=""> <em> <i> <q cite=""> <s> <strike> <strong>

  

  

  

„Mít rád lidi a milovat lidi to je celé tajemství a snad jediný recept na štěstí.“ Jan Werich