LA: Nullus dubitat quin omnibus mediae aetatis opera legentibus saepe fiat, ut abbreviaturam sive abbreviationem, quam in manuscripto nacti sint, legere non valeant. Nam non nisi pauci sunt illius ingenii, cui nullo lexico umquam opus sit et quod omnia difficiliora suis viribus prospere superet, nobis aliis autem adminicula et auxilia quaerenda semper sunt, quibus adiuti per calles lapidosos linguae Latinae mediae aetatis ambulemus. Cum ante duos annos quasi perfuga et viae rectae desertor factus sum et a litteris classicis honestissimisque ad litteras illas a quibusdam viris corruptas nominatas, mihi autem pulcherrimas carissimasque demigravi, unum lexicon prae aliis in manu versebatur: Lexicon abbreviaturarum ab viro doctissimo A. Cappelli conscriptum. Quid mirum? Nam illud lexicon facile in rete invenitur et illo tempore mihi satisfaciebat.
Temporibus autem mutatis mutandisque pauca alia lexica invenire conatus sum, quae tecum, benigne lector, communicare meo more velim, i.e. non solum titulo inscripto verum etiam interdum parvo commentario addito, quo tu, lector carissime, facilius lexicon e hac congerie tibi utilissimum et aptissimum eligas. Pro exemplo principium litterae „Q“ ex omnibus lexicis elegi, quae littera copiosissima et uberrima mihi videtur. Numerum abbreviationum conicere
Nunc brevissime conspectus lexicorum:
Auctor lexici | Nomen lexici | Prima editio mihi nota (sic!) |
Numerus abbreviationum |
Lingua explicationum sive tractatus de palaeographia |
A. Cappelli | Lexicon abbreviaturarum | 1899 | cca 12 300 | Italica, Germanica, Anglica |
Maurice Prou | Manuel de paléographie | 1892 | cca 5 500 | Francogallica |
Joannes M. Hulákovský | Abbreviaturae vocabulorum | 1852 | cca 1 100 | Latina |
Alphonse Chassant | Dictionnaire des abréviations | 1846 | cca 4500 | Francogallica |
Johann Ludolf Walther | Lexicon diplomaticum | 1752 | cca 13 300 | Latina |
Daniel Eberhard Baringius | Clavis diplomatica | 1737 | cca 1 400 | Latina |
Tempus, quo singulae abbreviationes saepissime occurrebant, solum in Lexico abbreviaturarum et in Lexico diplomatico (quae lexica pro optimis habeo) signatum est.
Ordo lexicorum rationem temporis sequitur (qui ordo autem corrigitur).
A. CAPPELLI: Lexicon abbreviaturarum (1899)
Ab A. Cappelli est incipiendum paene sicut ab ovo, nam nullo alio lexico abbreviaturarum, quoad compertum habeo, tam saepe lectores, qui nunc sunt, utuntur. Primum est hoc lexicon in varias linguas versum, deinde magnam copiam abbreviaturarum continet, denique facile in rete omnium gentium invenitur.
Numerus paginarum partis lexicalis: 385 (+ abbreviationes classicae)
Numerus abbreviationum mediae aetatis: cca 12 300
Lingua tractatus lexicon praecedentis: Italica, Germanica, Anglica

Sumptum ex versione anno 1928 edita, quae nunc in situ http://inkunabeln.ub.uni-koeln.de invenitur.
Versio anni 1912 (imagines)
Versio Germanica anni 1928 (imagines)
Versio Anglica anni 1982 (pdf) (solum explicationes sine lexico ipso!)
Manuel de paléographie latine et française du VIe au XVIIe siècle (1892)
Hoc lexicon haud multa afferre mihi videtur, nam neque copiosius, neque pulchrius aliis scriptum est, neque melius rem palaeographicam explicet. Sed eis, qui Linguae Francogallicae fautores sint, fortasse placebit.
Numerus paginarum partis lexicalis: 148
Numerus abbreviationum: cca 5 500
Lingua tractatus lexicon praecedentis: Francogallica
Versio anni 1892 (Archive.org)
Joannes M. HULÁKOVSKÝ: Abbreviaturae vocabulorum (1852)
Hic liber vel potius libellus, qui autem magni pretii et magno usui mihi videtur, abbreviationes non solum Latinas, verum etiam Bohemicas, Paleoslavicas, Germanicasque continet atque explicationes rationis abbreviationum unicuique linguae proprias, i.e. Latinae Latinas, Bohemicae Bohemicas, Germanicae Germanicas, praebet. Pars Latina, quae est 36 paginarum , quamquam non tot abbreviationes diludicat quot supra dictus Cappelli, tamen, benigne lector, earum potissimam et frequentissimam partem illic, ut spero, invenies. Quod si etiam operam manuscriptis in media Europa scriptis das, eo potius tibi hoc lexicon placebit, propterea quod eius auctorem Bohemum fuisse constat et illas abbreviationes is praesertim ex codicibus in media Europa confectis sumpsissse videtur.
Numerus paginarum partis lexicalis: 22
Numerus abbreviationum: cca 1100
Lingua tractatus: Latina
Alphonse CHASSANT: Dictionnaire des abréviations latines et françaises (1846)
Numerus paginarum partis lexicalis: cca 106
Numerus abbreviationum: cca 4500
Lingua tractatus lexicon praecedentis: Francogallica
Versio Francogallica anni 1846 (Google Books)
Versio Francogallica anni 1884 (Archive.org)
Johann Ludolf WALTHER: Lexicon diplomaticum (1752)
Lexicon omnium maximum et – quod nobis carum – Latine conscriptum. Volumen secundum exempla variorum alphabetorum praebet.
Numerus columnarum partis lexicalis: 459
Numerus abbreviationum: plus quam 13 300
Lingua tractatus lexicon praecedentis: Latina
Versio anni 1752 (Heinrich Heine Universität Düsseldorf)
Alia versio anni 1752 (Google Books)
Danielis Eberhardi Baringii Clavis diplomatica (1737)
Hoc lexicon est re vera minimum, tamen una re alia lexica praecellit, nam non secundum ordinem alphabeticum abbreviationum, at verborum ordinatum est, hoc modo efficitur, ut lector facile omnes abbreviationes ad unum verbum pertinentes invenire possit.
Numerus paginarum partis lexicalis: cca 19
Numerus abbreviationum: cca 1400
Lingua aliarum partium libri: Latina
Versio anni 1737 (Google Books)
Versio anni 1754 (Archive.org) (Google Books – optima omnium)
Si tibi, benigne lector, et alia lexica abbreviationum nota sint, quaeso certiorem me de eis facias! Magnam gratiam tibi habebo.
Leave a Reply