Iohannes Brunensis lectori s.p.d.:
Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.
Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.
Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).
Spero te id positurum non pro apparatu Kindle tantum sed in forma StarDict!
Hoc sane facere possum, nescio autem, an sit cuidam usui? Nam telephona cum Androide proh dolor litteris Graecis cum accentibus carent (de iTelephonis nihil certum habeo). Quid igitur restat? Possis illo lexico in tuo computatro uti, sed postea melius videtur programma Diogenes, quod etiam formas verborum cognoscere valet atque maius lexicon Graeco-Anglicum continet.
Si autem hoc probare cupias, viam quandam inveniemus et lexicon tibi in hac forma mittam.
[…] Middle Liddell (Scott) – Kindle » Libri ab Amazonpolio vetiti atque De futuris meis propositis Proh dolor quaedam mirae […]
Nesciebam Android accentibus carere. Ridiculum videtur. Codice antiquo iam inde mihi utendum erit.