Proh dolor quaedam mirae mehercle difficultates cum libris meis Latinis Graecisque in Amazonpolio ortae sunt, quae re vera stomachum mihi movent. Primum veniam eorum divulgandi mihi dedere, nunc duos post menses ad me scripsere libros meos litteras vetitas Latinas (sive characteres Latinos) continere. Quas autem litteras vetitas in libris Latinis inveniri posse me omnino fugit, cum species litterarum Anglicarum omnino eadem atque species Latinarum esse constet. (Ne loquar de aliis libris Latinis, qui in Amozonpolio sine ulla difficultate veneunt.)
Quod ad lexicon Graeco-Anglicum pertinet, et illud propter litteras Graecas vetuerunt, quamquam multa alia lexica Graeca in Amazonpolio emi possunt. Quod autem multo peius quam cum libris Latinis mihi contigit, nam illud lexicon mihi parvam pecuniam singulis mensibus allaturum videbatur, quam me sodalem adhuc universitatis adiuvaturam sperabam.
Nam quamquam multum gaudeo rebus ad usum omnium conficiendis atque numero benignorum visitatorum lente augenti, non est infitiandum me hisce rebus permultas horas consummere solere, quae me sane ab mercede quaerenda distrahunt.
Utut est, conabor etiam fonte pecuniolae amisso (spero autem non „perdito“) in eis faciendis pergere, quae incepi, sperans benignos bonosque lectores inventum iri, qui me donatione parva adiuvent (etiam singulos nummos iuvare sciatis).
Hoc mihi autem in mentem induxit (quod maioris momenti mihi videtur), ut lectores interrogarem, de quibus rebus scriberem? Nam cum desit tempus, eligendum mihi est:
Quae nunc faciam? De quibus rebus scribam?
Conversiones lexicorum
Lexicon Germanico-Latinum(in lucem datum)
- Lexicon Graeco-Germanicum ab Pape conscriptum
- Du Cange sive Glossarium mediae aetatis
- Lexica quaedam Comeniana
- Quaedam lexica recentioris latinitatis
- Quiquid aliud, quod aperti fontis sit atque ab lectoribus postuletur
Argumenta
- De ludis puerilibus (nam aliquot novos ludos tabulares atque chartularum excogitavi)
- De libris aptis ad liberos docendos
- De phraseologiis Latinis aliisque similibus libris
Varia
- Procedente tempore plures libros ex Libris Google signis notavi (bookmarks), quos quoque divulgare hoc in situ possum
Quid tibi, lector, placeat? De quibus rebus hoc in situ scribam?
Placebit si lexicon magnum a Lewis atque Short exaratum (non quidem illud parvum a Lewis tantum quod iam vulgasti) in formam electronicam verteris.
Hoc mehercle quoque velim, sed Bibliotheca Persei Electronica me hoc lexicon adaptare nondum sinivit (quamquam quibusdam aliis iam veniam dedisse videtur – ut auctoribus programmatis Diogenes). Conabor ad eos denuo scribere hoc petens, magnam spem autem non habeo.
Forte incidi in hoc situm: classicalepwing.sourceforge.jp
Auctor huius situs videtur id lexicon cepisse et mutasse in formam „epwing“ (quod mihi ignotum est), eoque tibi tradere scapum primitivum poterit.
Gratias, libenter hoc inspiciam! Et ne ingratus videar, ecce munus tibi: http://syntax.t15.org/lexica/ – quidam Bohemus, nunc me multo in hisce rebus industrior, quaedam lexica facili et tamen utili modo ad usum computatralem adaptavit.
Vale!