Iohannes Brunensis lectori s.p.d.:

Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.

Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.

Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).

Libri electronici a me adaptati

Hoc in loco, benigne lector, velim procedente tempore varios libros (praeter lexica) a me ad usum variorum instrumentorum adaptata ponere, ut tibi usui gaudioque sint. Quod cum haec aliquando maioris laboris – credas experto – fuerint, gratum mihi feceris, si donationem quantulamcumque considerabis.

Horati Carmina commentario Anglico illustrata versioneque Anglica adornata

C. Iuli Caesaris Commentarii Rerum in Gallia Gestarum VII Anglico illustrati commentario versioneque Anglica adornati

Taciti Annales

Platonis Opera, volumen 1., versio Graeco-Anglica

 

Leave a Reply

You can use these HTML tags

<a href="" title=""> <abbr title=""> <acronym title=""> <b> <blockquote cite=""> <cite> <code> <del datetime=""> <em> <i> <q cite=""> <s> <strike> <strong>

  

  

  

„Žádný člověk není tak bohatý, aby mohl koupit svoji minulost.“ Oscar Wilde