Iohannes Brunensis lectori s.p.d.:

Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.

Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.

Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).

De lexicis Latinis ad usum computatralem adaptatis – pars I

Primum mihi necessarium videtur de generibus vel speciebus formarum lexicorum disserendum, cum eae multae variaeque hodie sint: De lexicis igitur sermo primum, quae solum in rete inspici, deinde de programmatibus, quae sui iuris vel in Fenestris (Windows) vel in Linuce (Linux) adhiberi possunt, deinde de lexicis ad usum communem in aliis programmatibus adaptatis, denique de lexicis, quibus in instrumentis gestabilibus utamur, loquemur. Hodie autem solum de primis duabus speciebus verba fient.  Index, qui sequitur, procedente tempore augebitur vel minuetur, ut opportunum videbitur.

De lexicis retialibus

  • Perseus – hoc in situ continentur:
    • Lexicon Ludovici et Brevis magnum, i. e. A Latin Dictionary. Founded on Andrews‘ edition of Freund’s Latin dictionary. revised, enlarged, and in great part rewritten by. Charlton T. Lewis, Ph.D. and. Charles Short, LL.D. Oxford. Clarendon Press. 1879.
    • Lexicon Ludovici medium, i. e. Lewis, Charlton, T. An Elementary Latin Dictionary. New York, Cincinnati, and Chicago. American Book Company. 1890.
    • Lexicon Graeco-Anglicum Liddell & Scott magnum, i. e. Henry George Liddell. Robert Scott. A Greek-English Lexicon. revised and augmented throughout by. Sir Henry Stuart Jones. with the assistance of. Roderick McKenzie. Oxford. Clarendon Press. 1940.
    • alia lexica Graeco-Anglica minora
  • WORDS Latin-to-English & English-to-Latin Dictionary (online)
  • Zeno.org
    • lexicon Latino-Germanicum et velde utile lexicon Germanico-Latinum ab viro, cui nomen Georges, confectum
    • lexicon Graeco-Germanicum ab docto viro „Pape“ conscriptum
  • Glossarium mediæ et infimæ latinitatis sive „Du Cange“
  • Brepolis.net
    • optima collectio lexicorum, quae autem magno pretio presertim universitatibus studentium aliisque institutis venditur, si autem tibi accessus ad hunc situm patet, ut utaris eo tibi valde commendo

De lexicis in programmatibus sui iuris

  • William’s Whitaker Latin-English dictionary
    • in omnibus systematibus (scilicet Fenestris, Linuce, MacOS) adhiberi potest
    • declinationem et coniugationem et alias formas, et frequentiores et rariores celerrime cognoscit
    • maxima copia verborum inest
    • breves, ne dicam perbreves explicationes auctoribus carentes
    •  „lacedaimiorum“ – ut ita dicam – modus utendi (per lineam iussoriam sive „command-line“)

  •   Diogenes
    • in omnibus systamatibus (scilicet Fenestris, Linuce, MacOS) adhiberi potest
    • corpus textuum Latinorum Graecorumque facile addi potest
    • formas verborum cognoscit
    • continet
      • lexicon Latino-Anglicum Ludovici et Brevis magnum
      • lexicon Graeco-Anglicum Liddell Scott mangum
    • multa alia et utilia et iocunda praebet

De aliis lexicis mox me scripturum spero promittoque.  Si autem aliquid maioris momenti me oblitum esse censueris, benigne lector, me certiorem de hac re facere ne haesitaveris.

Leave a Reply

You can use these HTML tags

<a href="" title=""> <abbr title=""> <acronym title=""> <b> <blockquote cite=""> <cite> <code> <del datetime=""> <em> <i> <q cite=""> <s> <strike> <strong>

  

  

  

„Nikdy jsem nedopustil, aby škola stála v cestě mému vzdělání.“ Mark Twain