Ne ipse eorum obliviscar, ecce aliquot nexus utiliores, qui ad lexica ad usum computralem adaptata ducant (et praesertim ad usum in instrumento Kindle adaptata). Ego ipse tempore nativitatis Christi, quando mihi aliquantulum plus temporis fore spero, aliquid in lucem daturus sum, nam iam β-versionem lexici Ludovici et Brevis medii et lexici cuiusdam Latino-Latini et quorundam Anglico-Latinorum, ne dicam aliorum quoque me praeparasse fateor. Nunc autem quod hodie promisum:
- Lewis and Short: An Elementary Latin Dictionary(mobi)
- Whitaker, William: Latin/English Dictionary (mobi)
- Liddell and Scott: An Intermediate Greek-English Lexicon (prc)
Futuro tempore plura de hisce rebus scribendum, quod ut mox fiat vehementer opto.
Gauderem si istud lexicon brevius a Lewis atque Short constitutum ad usum apparatus Sony Reader aptatum invenirem.
Iuvarem si possem… si autem tibi telephonum gestabile sit, quod Androide (vel iOS) utitur, illud lexicon facile invenire possis.
Vel potius: quae forma lexici in tuo instrumento legi potest?
Instrumentum vocatur Sony Reader PRS-T1 idque Android 2.2.1 usurpat. Forma lexici est propria a Sony facta, ideoque nescio an lexica peregrina addi possint necne.
Hmm, primum igitur quodlibet lexicon in forma EPUB aperire conare, vide http://www.mobileread.com/forums/showthread.php?t=31511 – si hoc prospere succedet, fortasse lexica illa Latina adaptari poterunt.
Feci ut monuisti, prospereque successit. Ex altera parte, lexicon a Lewis scriptum apud Android Appstore inveniri potest, nisi fallor, sed mihi non licet Appstore adhibere.
Hoc bonam spem affert. Quae nunc facere possis?
– Si lexicon illud in programmatum mercatu emere velis, opus tibi sit, ut id, quod Anglice „root“ vocatur, in tuo instrumento perficias, vide http://blog.the-ebook-reader.com/2011/10/23/rooting-directions-for-sony-reader-prs-t1-video/ . Nota autem hoc quoque: http://blog.the-ebook-reader.com/2011/10/27/how-to-un-root-sony-reader-prs-t1-back-to-stock/ .
– Invenire lexicon illud in forma epub coneris ;-), quod nisi invenies, fortasse in fine hebdomadis ipse formam lexici commutare conabor. Nihil autem promittere possum.
– Lexicon illud in forma pdf quoque fortasse legi possit…
Gratias tibi perplurimas, nobis claves, ut aiunt, veterum bibliothecarum humanissimi largienti!
humanissime*