Iohannes Brunensis lectori s.p.d.: Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.
Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.
Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).
|
Nugae Vergilianae Non solum severis rebus, verum etiam iucundis vivimus, hac de causa tibi, lector, cui Vergili Aeneis arridet, has nugas spero fore, ut placeant, atque te etiam non aegre laturum, quod non Latine, sed Anglice conscriptae sunt.
Vergilii Aeneis in Libro Facierum sive in Facebook
Duo sodales Erika Grace Carlson et Heather Day fabulam Aeneidos in versionem hodiernam pulchre adaptaverunt.

Aeneidos libri XII intra unum momentum temporis enarrati
Pluribus verbis, dixerim, non opus.
The video cannot be shown at the moment. Please try again later.
|
Leave a Reply