Iohannes Brunensis lectori s.p.d.:

Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.

Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.

Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).

De versibus recitandis – Hexameter

Proemium

Cum semper versibus recitandis, ut nonnulli, laborarem atque variae, immo contrariae opiniones de hac re divulgatae sint,  quarum alterae ictus servandos, alterae modo orationis solutae versus legendos, alterae vero canendos censeant,  placuit mihi exempla quaedam lectionum versuum colligere, ut unusquisque sibi rationem, quae ei maxime conveniret, eligeret.  Nam denique hoc induxi in animum meum: non tam referre, qua ratione legas, dum pulchre legas. Sis fautor ictuum, longarumve syllabarum, sis eorundem exosus, tamen sint carmina quae ex tuo ore proferruntur.

Hexameter

Primo de hexametro versu iure meritoque loquendum esse constat, quod metrum a multis auctoribus usurpatum maximam famam obtinuit. Tamen cum spondei dactylique inter se continuum bellum in sex pedum agro gerrunt neuterque victoriam atque potestatem in toto versu sibi obtinere valet, versus hexametros recte pulchreque pronuntiare atque recitare difficilius mihi videtur. En igitur aliquot exempla variarum rationum versus hexametros legendi (explicationem rationis metri ipsius in variis paginis retialibus facile, lector, ipse invenies – e. g. in Vicipaedia).

Ratio „classica“

Ecce duo exempla, haud pessima, rationem classicam sequentia.

Aeneidis versus 1:1-38

The video cannot be shown at the moment. Please try again later.

Ratio „naturalis“ – Lectio Valahfridi (sive Wilfried) Stroh Libri IV. Aeneidis

Nemo dubitat, quin Valahfridus Stroh inter optimos nostrae aetatis viros doctos atque linguae Latinae peritissimos numerari possit, cum ipse se testem huius rei in multis conventibus librisque saepius praestiterit. Ipse etiam suam rationem versuum legendorum conscripsit.

Fons lectionis et integra lectio in situ Valahfridi Stroh invenitur. Hic solum exemplum primorum versuum:

The video cannot be shown at the moment. Please try again later.

Principium libri IV. sumptum ex The Latin Library:

At regina graui iamdudum saucia cura
uulnus alit uenis et caeco carpitur igni.
multa uiri uirtus animo multusque recursat
gentis honos; haerent infixi pectore uultus
uerbaque nec placidam membris dat cura quietem.               5
postera Phoebea lustrabat lampade terras
umentemque Aurora polo dimouerat umbram,
cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:
‚Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent!
quis nouus hic nostris successit sedibus hospes,               10
quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis!
credo equidem, nec uana fides, genus esse deorum.
degeneres animos timor arguit. heu, quibus ille
iactatus fatis! quae bella exhausta canebat!
si mihi non animo fixum immotumque sederet               15
ne cui me uinclo uellem sociare iugali,
postquam primus amor deceptam morte fefellit;
si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,
huic uni forsan potui succumbere culpae.
Anna (fatebor enim) miseri post fata Sychaei               20
coniugis et sparsos fraterna caede penatis
solus hic inflexit sensus animumque labantem
impulit. agnosco ueteris uestigia flammae.
sed mihi uel tellus optem prius ima dehiscat
uel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,                25
pallentis umbras Erebo noctemque profundam,
ante, pudor, quam te uiolo aut tua iura resoluo.
ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores
abstulit; ille habeat secum seruetque sepulcro.‘
sic effata sinum lacrimis impleuit obortis.

Ratio versus canendi – Tyrtarion – Invocatio Veneris

The video cannot be shown at the moment. Please try again later.

Principum libri primi De rerum natura ab Lucretio conscriptum ex The Latin Library sumptum

Aeneadum genetrix, hominum divomque voluptas,
alma Venus, caeli subter labentia signa
quae mare navigerum, quae terras frugiferentis
concelebras, per te quoniam genus omne animantum
concipitur visitque exortum lumina solis:               5

 

Leave a Reply

You can use these HTML tags

<a href="" title=""> <abbr title=""> <acronym title=""> <b> <blockquote cite=""> <cite> <code> <del datetime=""> <em> <i> <q cite=""> <s> <strike> <strong>