Iohannes Brunensis lectori s.p.d.:

Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.

Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.

Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).

Praeconia Circuli Latini Friburgensis

Si, benigne lector, videre cupias, quae forma praeconiis Circuli Latini Friburgensis sit, ecce aliquot exempta (auctores photographematum vel picturarum, quas adaptavi et cum aliis composui, ignoscant):

9 comments to Praeconia Circuli Latini Friburgensis

  • Ăluărus Iohanni salutem,

    Valde miratus sum cum alium Circulum Latinum invenissem, nam catalogum parvulum confeci circulorum qui mihi noti sint. Qua de causa, te interrogare volebam, istene Circulus ad urbem Friburgum Brisgoviae (in Germania) pertinet, nonne? Vel forsan ad illum Friburgum in Helvetia?

    Gratias ago tibi plures propter optimum chartaceum tuum, quem libentissime legere soleo.

    Vale, atque vale.

    • Iohannes Brunensis

      Iohannes Aluaro s.p.d.:
      Gratias pro commentario tuo. Noster Circulus Latinus Friburgensis Brisgoviae praterito anno conditus haud exceptio quaedam putari possit, cum multi alii Circuli multis in urbibus totius Europae, quoad scio, inveniantur.

      Solum in Bohemia, quae mea cara patria est, non pauciores quam duos Circulos Latinos reperias, alterum Pragae, alterum Brunae. In Germania vero iam Circulum Latinum Monacensem cognovi, in quo iucundissimi (ut in omnibus similibus sodalitatibus) viri feminaeque Latine confabulantur.

      Ecce index brevis Circulorum Latinorum, qui in situ Circuli Latini Prageni reperitur. Alios vero in Vicipaedia invenies.

      Gaudeo etiam, quod tuum situm retialem nanctus sum, cuius nexum libenter in meo situ ponam.
      Valeas quam optime!

  • D. R. M.

    Estne tamen Circulus Latinus Fribuegensis? Ubi et quando?

    • Iohannes Brunensis

      Praeconium, quod invenisti, non hoc anno, proh dolor, sed vero iam ante duos annos a me praeparatum est atque ego iam in aliis terris versor. Scribam autem ad amicos Friburgenses et de statu rerum eos interrogabo, ut te de Circulo Latino certiorem facere possim. Vel – si licet – eis tuam inscriptionem electronicam tradam, ut te ipsi alloquantur.
      Valeas quam optime.

  • Johannes Friburgensis

    Aue Johannes Brunensis,

    qui iam aliquot menses in numero Friburgensium ciuium sum ante duos dies cum gaudio comperi circulum in hoc oppido esse Latinum. Sodes trade etiam meam inscriptionem electronicam ut me adloquantur.

    Johannes Friburgensis

    • Iohannes Brunensis

      Iohannes Brunensis Iohanni Friburgensi s.p.d.:
      Quam libenter audio versari nunc Friburgi tot Latine loquendi studiosos! Utinam illic essem et vobiscum convenirem! 🙂 Scias autem me epistulam inscriptionem tuam electronicam continentem ad amicos misisse rogans, ut te (et D. R. M.) alloquerentur.
      Valeas quam optime!

  • Leo

    Leo Iohanni Brunensi salutem,

    Toto ex corde spero usque adhuc tot Latinitatis cultores fautoresque in hac splendida Germaniae urbe versari, nam ipse studia in Universitate Friburgensi mox aggrediar et scito me magnopere gavisurum, si forte adsint homines quibuscum Latine degere ac confabulari liceat. Vestra vero sodalitas non intellego num adhuc exstet vel quando conveniat, pergratum igitur mihi feceris, si me hac in re adiuvare potueris.

    Prospere vale

Leave a Reply

You can use these HTML tags

<a href="" title=""> <abbr title=""> <acronym title=""> <b> <blockquote cite=""> <cite> <code> <del datetime=""> <em> <i> <q cite=""> <s> <strike> <strong>

  

  

  

„Kdy se nudíme lépe než v kruhu rodiny?“ Oscar Wilde