Iohannes Brunensis lectori s.p.d.:

Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.

Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.

Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).

De „The Vergil Project“

Cum nunc scholam Vergilianam (vel melius rectiusque dicam „lectionem librorum XI et XII Aeneidis“) frequentem, mihi interdum adminiculis opus esse non infitiabor. Quod etsi mihi auxilio maximo et libri ad usum Delphini et commentarii, qui in editionibus Bibliothecae classicae inveniuntur, sint, tamen interdum non sufficiunt. Puta etiam me pigrum esse et intelliges, cur tantam operam rebus, quibus legens adiuver, reperiendis navem. Ecce hesternae per maria interretalia navigationis fructus: The Vergil Project.

Nobis linguae Latinae vivae fautoribus interesse potest Commentarium Latinum Mauri Servii Honorati illic praeberi legique posse. Utinam etiam alios Latinos commentarios aliquando addant!

Quae autem alia subsidia illic reperiantur? Commentarii Anglici, loci Homeri „paralleli“ multaque alia. Si igitur, benigne lector, Vergilium lectites vel lecturus sis, fortasse tibi hic situs usui esse possit.

the Virgil project

 

 

Leave a Reply

You can use these HTML tags

<a href="" title=""> <abbr title=""> <acronym title=""> <b> <blockquote cite=""> <cite> <code> <del datetime=""> <em> <i> <q cite=""> <s> <strike> <strong>