Iohannes Brunensis lectori s.p.d.:

Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.

Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.

Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).

De arte studendi et moriendi…

In Schola aestiva studiorum, ut ita dicam, classicorum (i. e. Bohemice Letní škola klasických studií) parvam scholam habebo, in qua de rebus discipulis (praesertim mediae aetatis) nocentibus aliquantulum loqui conabimur. Si igitur, benigne lector, quid malis discipulis accidere possit,  scire cupias (nam fortasse et tea intersit :-)), libenter hoc enchiridion minimum De arte studendi et moriendi legas.

Textus ex uno chirographo Bohemico, saeculo XV. conscripto, de quo meam thesin magistralem scribo cuiusque editionem criticam praeparo, excerpti sunt, tamen locos illos communes, haud ab auctore/scriba chirographi inventos constat.

Leave a Reply

You can use these HTML tags

<a href="" title=""> <abbr title=""> <acronym title=""> <b> <blockquote cite=""> <cite> <code> <del datetime=""> <em> <i> <q cite=""> <s> <strike> <strong>