Iohannes Brunensis lectori s.p.d.:

Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.

Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.

Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).

Breve Lexicon Latino-Latinum

Etsi iam diu et prospere  bilbliothecae BREPOLIS gratia Totius latinitatis lexico ab Forcellino conscripto utar, tamen longum tempus mihi lexicon quoddam breivus Latino-Latinum quaero, quod celerius quam illud maximum adhiberi possit . Quod autem genus lexicorum proh dolor raro invenitur (paucis exceptis, e .g. lexica Comenio conscripta). Nunc autem mihi, qui iam paene spem omnem talis lexici reperiendi deposueram, contigit, ut Vademecum in opus Saxonis et alia opera Danica compendium ex indice verborum nanciscerer. Quod lexicon quamquam magis ad sermonem mediae aetatis spectat, tamen et iis, qui Cicorem, Vergilium, Ovidiumque collant, valde usi esse posse mihi videtetur.

Ecce  (pace auctoris) exempla ex hoc lexico sumpta:

despicio, -spexi, -spectum, -spicere 1 proprie i.q. conspicio 2 transalate i.q. contemno

plane i.q. omnino, prorsus

tumultus, -us 1 i.q. turba 2 i.q. perturbatio 3 i.q. strepitus 4 i.q. contentio 5 i.q. bellum 6 i.q. seditio, bellum civile 7 i.q. rebellio

Ut ex hisce tribus exemplis patet, neque hoc lexicon magnum est, neque tironibus, cum explicationes breviores  et discrimen inter usum mediae aetatis et antiquum non clarum sit. Tamen est mea quidem sententia opusculum pulchrum atque proficuum :-).

1 comment to Breve Lexicon Latino-Latinum

Leave a Reply to De lexicis Latino-Latinis « De litteris Latinis Latine sive LLL Cancel reply

You can use these HTML tags

<a href="" title=""> <abbr title=""> <acronym title=""> <b> <blockquote cite=""> <cite> <code> <del datetime=""> <em> <i> <q cite=""> <s> <strike> <strong>