Etsi iam diu et prospere bilbliothecae BREPOLIS gratia Totius latinitatis lexico ab Forcellino conscripto utar, tamen longum tempus mihi lexicon quoddam breivus Latino-Latinum quaero, quod celerius quam illud maximum adhiberi possit . Quod autem genus lexicorum proh dolor raro invenitur (paucis exceptis, e .g. lexica Comenio conscripta). Nunc autem mihi, qui iam paene spem omnem talis lexici reperiendi deposueram, contigit, ut Vademecum in opus Saxonis et alia opera Danica compendium ex indice verborum nanciscerer. Quod lexicon quamquam magis ad sermonem mediae aetatis spectat, tamen et iis, qui Cicorem, Vergilium, Ovidiumque collant, valde usi esse posse mihi videtetur.
Ecce (pace auctoris) exempla ex hoc lexico sumpta:
despicio, -spexi, -spectum, -spicere 1 proprie i.q. conspicio 2 transalate i.q. contemno
plane i.q. omnino, prorsus
tumultus, -us 1 i.q. turba 2 i.q. perturbatio 3 i.q. strepitus 4 i.q. contentio 5 i.q. bellum 6 i.q. seditio, bellum civile 7 i.q. rebellio
Ut ex hisce tribus exemplis patet, neque hoc lexicon magnum est, neque tironibus, cum explicationes breviores et discrimen inter usum mediae aetatis et antiquum non clarum sit. Tamen est mea quidem sententia opusculum pulchrum atque proficuum :-).
[…] pauca verba, quae de eo […]