Iohannes Brunensis lectori s.p.d.:

Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.

Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.

Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).

ROMANÆ DISPVTATIONES

Certior heri ab amico meo factus sum Romae Conventiculum de nostrae aetatis timoribus eradicandis ab die XV. usque ad diem XXI. m. Iulii celebratum iri.

Quod argumentum haud minimi momenti mihi videtur, cum timoribus variis, et minoribus et maioribus singulis diebus afficiamur. Quo autem modo metus nostri superandi sint? An potius illi verum dicant, qui sine ullo timore audaciam ac superbiam nasci censeant? Ubi etiam nobis auxilium contra metum vanum quaerendum? Utrum in religione suscipienda an  in philosophia? Vel in convictu cum amicis nostris, qui fulcimenta nostra maxima esse soleant?

Multa quidem mihi in mentem veniunt atque spero me posse saltem ad paucos dies Conventiculum illud visere.

 

Leave a Reply

You can use these HTML tags

<a href="" title=""> <abbr title=""> <acronym title=""> <b> <blockquote cite=""> <cite> <code> <del datetime=""> <em> <i> <q cite=""> <s> <strike> <strong>