Iohannes Brunensis lectori s.p.d.:

Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.

Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.

Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).

Ubi libros Latinos parvi emas?

Cum quidam me interrogaverint, ubi libros Latinos veteres paucis nummis emere possent, propono tibi lector aliquot nexus utiliores.

Ubi sint quaerendi?

Quomodo sint libri ad usum Delphini quaerendi?

Suaedeo tibi, ut hoc modo libros Latinos antiquiores quaeras, quos eo facilius invenias:

  • utere verbis ut „interpretatione“, „illustravit“, „ad usum Delphini“, nam libri, quos ad usum Delphini vocamus, saepe vocantur: Vergilii opera interpretatione ac notis illustravit…
  • utere nominibus scriptorum in forma genitivi, ut „Horatii“, „Vergilii“ etc.
  • noli oblivisci formarum nominum antiquarum, ut „Virgili“ loco „Vergilii“

 

Leave a Reply

You can use these HTML tags

<a href="" title=""> <abbr title=""> <acronym title=""> <b> <blockquote cite=""> <cite> <code> <del datetime=""> <em> <i> <q cite=""> <s> <strike> <strong>

  

  

  

„Žádný člověk není tak bohatý, aby mohl koupit svoji minulost.“ Oscar Wilde