Iohannes Brunensis lectori s.p.d.:

Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.

Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.

Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).

Textus librorum adnotationibus ornati

Ecce lector textus, quos ad usum meum Circulique Latini Friburgensis quibusdam adnotationibus etsi haud optimis, tamen proficientibus illustravi. Hic index etiam pedetemptim augebitur. Ut ipse in meis documentis quidlibet mutare possis, etiam documenta in forma LaTeX addo.

Erasmus adnotationibus adornatus

 

 

 

Erasmi Roterodami Colloquia:

Petri Mosellani Progymnasmata:

Varii breves loci ad amicitiam pertinentes ex Senecae, Ciceronis aliorumque libris deprompti

 

Leave a Reply

You can use these HTML tags

<a href="" title=""> <abbr title=""> <acronym title=""> <b> <blockquote cite=""> <cite> <code> <del datetime=""> <em> <i> <q cite=""> <s> <strike> <strong>

  

  

  

„Na světě je zavedeno, že spousta hloupých si hraje na chytré. Z chytrých, kterých je na světě nedostatek, jen ti nejchytřejší si hrají na hloupé.“ Jan Werich