Iohannes Brunensis lectori s.p.d.:

Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.

Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.

Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).

Testimonia hiemalia ex optimis scriptoribus deprompta…

Operam navavi ut aliquot locos apud scriptores antiquos ad tempus nostrum hiemale invenirem, quos nunc tibi, lector carissime, praebere velim :-). Ecce  Testimonia .

4 comments to Testimonia hiemalia ex optimis scriptoribus deprompta…

  • Alexandra

    Lepidissime! Optimum diem natalem Iesu Christi tibi quoque exopto!

  • Gratias tibi ago ob iucunda testimonia atque ad tempus anni apta!

  • Ludovicus

    ut vales? Heu tui immemor hisce memoriae amicitiaeque frigoribus patiebar.

    • Iohannes Brunensis

      Ignosce amice, quod tam diu tacui et – quod immo peius – neque nunc satius respondere valebo. Curis variis crescentibus oppressus vix tempus animumque ad scribendum aptum invenio. Noli autem putare me tui oblitum atque plura verba mox esxpecta!

Leave a Reply to Nemo Oudeis Cancel reply

You can use these HTML tags

<a href="" title=""> <abbr title=""> <acronym title=""> <b> <blockquote cite=""> <cite> <code> <del datetime=""> <em> <i> <q cite=""> <s> <strike> <strong>