Iohannes Brunensis lectori s.p.d.:

Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.

Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.

Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).

Historiae litterarum Latinarum

Quidni litteris Latinis Latine ut litteris Anglicis Anglice, Francogallicis Francogallice etc. studeamus? Fortasse dices nullos nobis fontes, libros, qui cum libris illis optimis a Germanis, Italis, Anglisque conscriptis comparari possint. Non est infitiandum historias litterarum Latinarum Latine conscriptas neque multas neque spississimas nobis esse, tamen non omnino penuria illarum laboramus.

Ut ipse bona vitiaque horum librorum deliberares, imagines capituli De Catullo ex omnibus libris depromptas addidi.

Historiae saeculo XIX. confectae (nexus ad libros integros ducunt)

image

image

image

Historiae saeculo XX. confectae (nexus solum ad titulos ducunt)

Multo meliores omnes historiae iis, quae saeculo XIX. in lucem datae sunt, mihi videntur.

image

image

  • SPRINGHETTI, Aemilius: Litterae Latinae Humanisticae, anno 2007 (antea autem scriptae), paginae 193.

image

Historiae saeculo XXI. confectae (nexus ad titulum integrum ducit)

  • STROH, Valahfridus: De historia litterarum Latinarum. Acroases anno academico 2009/2010 habitae, quarum non solum breves adnotationes, quae Anglice  “handout” vocantur, sed etiam soni imagines exceptas (!).

image

Lector carissime, si tibi etiam aliae historiae littearum Latinarum in mentem venerint, certiorem me de eis facere, quaeso, ne dubitaveris! Magnam gratiam tibi habebo.

2 comments to Historiae litterarum Latinarum

Leave a Reply

You can use these HTML tags

<a href="" title=""> <abbr title=""> <acronym title=""> <b> <blockquote cite=""> <cite> <code> <del datetime=""> <em> <i> <q cite=""> <s> <strike> <strong>

  

  

  

„Kdo má tak málo fantazie, že své lži musí opírat o důkazy, měl by raději rovnou mluvit pravdu.“ Oscar Wilde