Non dubito, quin omnibus Lexicon Totius Latinitatis et Thesaurus Linguae Latinae noti sint, atque eos maximi facio, tamen cum sint libri haud pugillares, quos tecum quocumque ferre possis, neque pretii parvi (ut omittam Thesaurum nondum esse perfectum), ad usum cottidianum optimi mihi non videntur, quam ob rem alia lexica Latino-Latina reperire conabar, quorum indicem tibi, lector, propono:
Comenii Lexica Latino-Latina (nexus ad libros integros)
Lexica Comenii, etsi non tam multum nota et per gentes divulgata, ut alii eius libri, tamen maximo usui nobis possunt esse, cum et libri minores et ad usum discipulorum apti sint. Plura de Lexicis Comenii legere in praesentatione (sive conspectu) rerum a me ad conventum MONUMENTA VIAEQUE facta potes.
- Lexicon Januale– Lexicon tironibus destinatus atque secundum radices verborum ordinatus, ut sententiis fictis omnia verba unius radicis contineantur.
- Omnia opera didactica (Lexicon Januale, Vestibulum, Janua, Atrium) – Ope lucis descripta et transcripta (cum mendis!) versio.
- Lexicon Januale (integrum) transcriptum (sed menda continens, nam transcriptus textus ex situ Camenae est sumptus)
- Lexicon Atriale– Praesertim ad phraseologiam et stilum exercendum spectat, multosque locos a scriptoribus excerptos praebet.
- Lexicon Atriale in Google Books, litterae autem male hac in versione cernuntur (praesertim in parte posteriore).
- Lexicon Atriale (usque ad litteram I) – Quidam grex hominum versionem illam in Google Books positam transcribere conatur, qui labor sane non celeriter progreditur.
- Lexicon Atriale in Manuscriptorio – Si est tibi ad hunc situm aditus, optima in versione Lexicon Atriale in eo invenies, non licet autem illud lexicon extrahere.
Alia Lexica (nexus ad libros integros)
- Lexicon Latinum seu a P. Franc. Wagner Universae Phraseologiae Corpus Congestum (1873)– Optimum lexicon, in quo permultas locutiones facile invenias, ratione partim lexico Comenii, partim lexicis poeticis “Ad Parnassum” simile.
- Lexicon Latinum – Wagner (1878) – In situ grexlat.com positum.
- Lexicon Latinum – Wagner (1878) – In situ documentacatholicaomnia.eu positum.
- Universa Phraseologia Latina (1792) – Simile opus praecedenti. Litterae non tam bene cernuntur, sed addita est pars emendatae Latinitati dedicata.
- Universa phraseologia latina: Secundis curis Sallustiana, Caesareana… a professore Martino Span (1824) – nihil aliud quam versio viri Wagner translata in sermonem Germanicum videtur
- Lexicon Totius Latinitatis ab Aegidio Forcellini – Pulchrum quidem, vel pulcherrimum opus! Tamen ad usum cottidianum nimis spissum atque farcitum.
- Alia lexica in situ Camenae posita sunt, quae autem non tanto usui mihi videntur, cum aut nimis magna sint, aut verba difficilius in eis quaerantur.
Lexica mediae aetatis
- Du Cange, Charles du Fresne: Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis
- Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis – Versio, quae in situ Camenae invenitur, ope lucis descripta.
- VERSIO CUMPUTATRALIS: Du Cange, et al., Glossarium mediæ et infimæ latinitatis. Niort : L. Favre, 1883-1887. – Versio cumputatralis in qua facile verba quaesita reperire potes.
- Vademecum in opus Saxonis
- ecce pauca verba, quae de eo scripsi
Lexica picta
- KOLLER, Hermann: Orbis Pictus Latinus: Vocabularius imaginibus illustratus – Pulcherrimum lexicon cum multis variisque imaginibus secundum ordinem litterarum dispositis.
- Iosephi Mariae Mir Nova Verba Latina, Barcinone 1969.
- SIGRID, Albert: Imaginum vocabularium Latinum, Verlag der Societas latina, 2009, paginae 393 (nexus solum ad titulum) – Lexicon secundum res dispositum.
- Si placet, libris Ørbergianis uti potes, tamen verum non est lexicon – utinam id quam primum fiat!
Lexica poetica
Multi frugiferique exstant thesauri poetici, in quibus et verbis Latinis synonyma adduntur et longitudines verborum significantur et versus ipsi digni, quos imiteris, proponuntur. Saepissime illis thesauris nomen Gradus ad Parnassum datum est, quo finis eorum monstraretur. Tu quidem, lector, si iis uti cupias, facile copiam eorum maximam in Libris Google inveneris, vel etiam tibi exemplar in bibliopoliis librorum usu tritorum emere potueris, cum et saeculo XX. nonnulli eorum expressi sint.
Lexica synonymorum
- Ausonii Pompae De differentiis verborum. (nexus ad librum integrum)
Lexica obscura mirandaque
- Josephi Laurentii Lucensis … Amalthea onomastica – Lexicon saeculi XVII. mirum mirandumque, cum uno volumine voces re vera universae et obscurae et probatae et Latinae et Barbaricae et juris prudentiae et medicinae inveniuntur. Temporibus, quibus illo lexico in quadam bibliotheca uti possem, nullo alio mihi opus erat.
Quod autem dolendum est, maximi pretii venit neque in Google books invenitur.[novum!] Inveniri potest in situ europeana.eu.
Videntur perutilia esse quae nos dono dedisti, amice, et animo satis grato accipiam utarque ad scholas locupletandas.
Ex hac pagina liber Amalthea Onomasctica depromere potestis
http://www.europeana.eu/portal/search.html?query=Amalthea+onomastica
Gratias plurimas! Hoc vero diu quaesivi, nam olim illo lexico, cum mihi eius copia esset, saepissime utebar, quod autem propter eius magnum pretium mihi ipse emere non potui.
[…] Do budoucna bych rád doplnil kapitolu o slovnících kapesních, z nichž se vyjímá především malý slovníček Sedláčkův, který jsem „dříve nosil, kudy chodil“ a který je výtečným příkladem toho, jak takový malý slovníček lze udělat. Zájemce o slovníky latinsko-latinské pak odkazuji na svůj předchozí článek. […]