Iohannes Brunensis lectori s.p.d.:

Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.

Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.

Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).

An Elementary Latin Dictionary (Lewis) – Kindle, Android, Computatrum

EN: I’m really happy that I can publish my modified versions of Lewis’s An Elementary Latin Dictionary for Kindle, computers and cell-phones, with permission of Perseus Digital Library. If you find these version useful, please, consider donation (3-4 $) (it would be motivation for me to continue working). Thank you very much!

CZ: Latinsko-anglický slovník […]

De lexicis Latinis ad usum computatralem adaptatis – pars I

Primum mihi necessarium videtur de generibus vel speciebus formarum lexicorum disserendum, cum eae multae variaeque hodie sint: De lexicis igitur sermo primum, quae solum in rete inspici, deinde de programmatibus, quae sui iuris vel in Fenestris (Windows) vel in Linuce (Linux) adhiberi possunt, deinde de lexicis ad usum communem in aliis programmatibus adaptatis, denique de […]

De lexicis ad usum instrumenti Kindle adaptatis

Ne ipse eorum obliviscar, ecce aliquot nexus utiliores, qui ad lexica ad usum computralem adaptata ducant (et praesertim ad usum in instrumento Kindle adaptata). Ego ipse tempore nativitatis Christi, quando mihi aliquantulum plus temporis fore spero, aliquid in lucem daturus sum, nam iam β-versionem lexici Ludovici et Brevis medii et lexici cuiusdam Latino-Latini et quorundam […]

De lexicis Latino-Bohemicis

Iam dudum in animo est aliquid scribere, quod ad utilitatem Bohemorum spectet eosque adiuvet. Quodsi tibi, lector, ea linguae Latinae vivae alinena videantur, puta me exemplo Senecae in aliena castra transire, ut aliquid boni ex eis percipiam. Nunc autem iam sermone Bohemico loquar, quo tironibus facilior via ad intelligendum pateat.

O latinsko-českých slovnících

Snad každý […]

Vis te Rosam vocari?

Cum non solum graviora, verum etiam ea, quibus animum remittamus, viresque resumamus (praesertim nunc tempore periculorum haud minorum iis, quae pius Aeneas subiverit, nam nullus dubitat quin Aeneas numquam quidquid Aeneidos in sermonem suum paternum veretere debuerit…) nobis quaerenda usurpandaque sint, ecce, benigne lector, quid in mari retiali navigans nanctus sim.

(Carmen explicationibus verborum illustratum […]

De versibus recitandis – Hexameter

Proemium

Cum semper versibus recitandis, ut nonnulli, laborarem atque variae, immo contrariae opiniones de hac re divulgatae sint, quarum alterae ictus servandos, alterae modo orationis solutae versus legendos, alterae vero canendos censeant, placuit mihi exempla quaedam lectionum versuum colligere, ut unusquisque sibi rationem, quae ei maxime conveniret, eligeret. Nam denique hoc induxi in animum meum: […]

Nugae Vergilianae

Non solum severis rebus, verum etiam iucundis vivimus, hac de causa tibi, lector, cui Vergili Aeneis arridet, has nugas spero fore, ut placeant, atque te etiam non aegre laturum, quod non Latine, sed Anglice conscriptae sunt.

Vergilii Aeneis in Libro Facierum sive in Facebook

Duo sodales Erika Grace Carlson et Heather Day fabulam Aeneidos in […]

Praeconia Circuli Latini Friburgensis

Si, benigne lector, videre cupias, quae forma praeconiis Circuli Latini Friburgensis sit, ecce aliquot exempta (auctores photographematum vel picturarum, quas adaptavi et cum aliis composui, ignoscant):

[…]

De „The Vergil Project“

Cum nunc scholam Vergilianam (vel melius rectiusque dicam „lectionem librorum XI et XII Aeneidis“) frequentem, mihi interdum adminiculis opus esse non infitiabor. Quod etsi mihi auxilio maximo et libri ad usum Delphini et commentarii, qui in editionibus Bibliothecae classicae inveniuntur, sint, tamen interdum non sufficiunt. Puta etiam me pigrum esse et intelliges, cur tantam operam […]

De arte studendi et moriendi…

In Schola aestiva studiorum, ut ita dicam, classicorum (i. e. Bohemice Letní škola klasických studií) parvam scholam habebo, in qua de rebus discipulis (praesertim mediae aetatis) nocentibus aliquantulum loqui conabimur. Si igitur, benigne lector, quid malis discipulis accidere possit, scire cupias (nam fortasse et tea intersit :-)), libenter hoc enchiridion minimum De arte studendi et […]

„Kdyby se mužům dostávalo manželek, jakých si zasluhují, měli by zatraceně těžký život.“ Oscar Wilde