Iohannes Brunensis lectori s.p.d.:

Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.

Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.

Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum

Parvum addendum, vero minimum, longum post tempus: Aliquantulum meos collegas ex Academia scientiarum Bohemica adiuvare conatus sum et eorum lexico Latinitatis medii aevi Bohemorum formam quandam electronicam sive computatralem (vero autem et adminiculo amici programmatoris et opere Du Cange online in linea usus) dedi. Quamquam lexicon illud praesertim ad Bohemiam (patriam meam) spectat et quamquam […]

Slovníky z Krameria pro každého filologa…

Systém Kramerius Národní knihovny nabízí spoustu zajímavých knih pro klasické filology, které přes své stáří mohou být i dnes mnohým lidem užitečné. S laskavým svolením NK jsem několik takových knih z tohoto systému stáhl, pospojoval jejich jednotlivé stránky do celistvých souborů a opatřil je alespoň základními záložkami, popřípadě dokonce záložkami pro každou stranu. Na této […]

De lexicis Latino-Bohemicis

Iam dudum in animo est aliquid scribere, quod ad utilitatem Bohemorum spectet eosque adiuvet. Quodsi tibi, lector, ea linguae Latinae vivae alinena videantur, puta me exemplo Senecae in aliena castra transire, ut aliquid boni ex eis percipiam. Nunc autem iam sermone Bohemico loquar, quo tironibus facilior via ad intelligendum pateat.

O latinsko-českých slovnících

Snad každý […]

„Vždy odpouštějme svým nepřátelům, nic je nedokáže víc rozzuřit.“ Oscar Wilde