Iohannes Brunensis lectori s.p.d.:

Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.

Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.

Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).

Abbreviations in Latin Inscriptions (Tom Elliott) – Kindle, Android, Computatrum

LAT: Ecce lexicon abbreviationum ab Tom Elliott conscriptum atque in eius situ in forma html divulgatum (cum venia copiandi), quod ad usum variorum aliorum instrumentorum adaptavi. Iam nulla inscriptio plus te, benigne lector, latebit.

CZ: „Ejhle“ slovník zkratek používáných v latinských nápisech od Toma Elliotta, který jej […]

Kleines deutsch-lateinisches Handwörterbuch (Georges) – Kindle, Android, Computatrum

Id. Mart., Caveat lector: propter quendam errorem explicationes interdum non integrae apparent. Mox emendabitur.

LAT: Licentia ab Zeno.org benignissime data (quod sine grato auxilio amici Germani Christiani Kupfer non factum esset) multum gaudeo me lexicon Germanico-Latinum notissimum ab notissimo viro, qui „Georges“ vocabatur, conscriptum ad usum instrumenti Kindle, computatralem atque telephoni gestabilis adaptatum divulgare posse. […]

Ausführliches lateinisch-deutsches Handwörterbuch (Georges) – Kindle, Android, Computatrum

Id. Mart., Caveat lector: propter quendam errorem explicationes interdum non integrae apparent. Mox emendabitur.

26. Mart., Beta versio lexicorum addita! De mendis me quaeso certiorem faciatis, nam mihi proh dolor tempus omnia diligenter probandi deest neque mihi nunc praesto instrumentum Kindle est.

LAT: Licentia ab Zeno.org benignissime data (quod sine grato auxilio amici Germani […]

An Elementary Latin Dictionary (Lewis) – Kindle, Android, Computatrum

EN: I’m really happy that I can publish my modified versions of Lewis’s An Elementary Latin Dictionary for Kindle, computers and cell-phones, with permission of Perseus Digital Library. If you find these version useful, please, consider donation (3-4 $) (it would be motivation for me to continue working). Thank you very much!

CZ: Latinsko-anglický slovník […]

De lexicis ad usum instrumenti Kindle adaptatis

Ne ipse eorum obliviscar, ecce aliquot nexus utiliores, qui ad lexica ad usum computralem adaptata ducant (et praesertim ad usum in instrumento Kindle adaptata). Ego ipse tempore nativitatis Christi, quando mihi aliquantulum plus temporis fore spero, aliquid in lucem daturus sum, nam iam β-versionem lexici Ludovici et Brevis medii et lexici cuiusdam Latino-Latini et quorundam […]

„Žití, to je největší umění na světě, neboť většina lidí pouze existuje.“ Oscar Wilde