Iohannes Brunensis lectori s.p.d.:

Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.

Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.

Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).

Vis te Rosam vocari?

Cum non solum graviora, verum etiam ea, quibus animum remittamus, viresque resumamus (praesertim nunc tempore periculorum haud minorum iis, quae pius Aeneas subiverit, nam nullus dubitat quin Aeneas numquam quidquid Aeneidos in sermonem suum paternum veretere debuerit…) nobis quaerenda usurpandaque sint, ecce, benigne lector, quid in mari retiali navigans nanctus sim.

(Carmen explicationibus verborum illustratum […]

Nugae Vergilianae

Non solum severis rebus, verum etiam iucundis vivimus, hac de causa tibi, lector, cui Vergili Aeneis arridet, has nugas spero fore, ut placeant, atque te etiam non aegre laturum, quod non Latine, sed Anglice conscriptae sunt.

Vergilii Aeneis in Libro Facierum sive in Facebook

Duo sodales Erika Grace Carlson et Heather Day fabulam Aeneidos in […]

Praeconia Circuli Latini Friburgensis

Si, benigne lector, videre cupias, quae forma praeconiis Circuli Latini Friburgensis sit, ecce aliquot exempta (auctores photographematum vel picturarum, quas adaptavi et cum aliis composui, ignoscant):

[…]

Testimonia hiemalia ex optimis scriptoribus deprompta…

Operam navavi ut aliquot locos apud scriptores antiquos ad tempus nostrum hiemale invenirem, quos nunc tibi, lector carissime, praebere velim :-). Ecce Testimonia .

„Čas si vymysleli lidé, aby věděli, od kdy do kdy a co za to.“ Jan Werich