Iohannes Brunensis lectori s.p.d.:

Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.

Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.

Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).

De versibus recitandis – Hexameter

Proemium

Cum semper versibus recitandis, ut nonnulli, laborarem atque variae, immo contrariae opiniones de hac re divulgatae sint, quarum alterae ictus servandos, alterae modo orationis solutae versus legendos, alterae vero canendos censeant, placuit mihi exempla quaedam lectionum versuum colligere, ut unusquisque sibi rationem, quae ei maxime conveniret, eligeret. Nam denique hoc induxi in animum meum: […]

Nugae Vergilianae

Non solum severis rebus, verum etiam iucundis vivimus, hac de causa tibi, lector, cui Vergili Aeneis arridet, has nugas spero fore, ut placeant, atque te etiam non aegre laturum, quod non Latine, sed Anglice conscriptae sunt.

Vergilii Aeneis in Libro Facierum sive in Facebook

Duo sodales Erika Grace Carlson et Heather Day fabulam Aeneidos in […]

„Zamilovat se do sebe - to je románek na celý život.“ Oscar Wilde