Iohannes Brunensis lectori s.p.d.:

Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.

Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.

Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).

Libri ab Amazonpolio vetiti atque De futuris meis propositis

Proh dolor quaedam mirae mehercle difficultates cum libris meis Latinis Graecisque in Amazonpolio ortae sunt, quae re vera stomachum mihi movent. Primum veniam eorum divulgandi mihi dedere, nunc duos post menses ad me scripsere libros meos litteras vetitas Latinas (sive characteres Latinos) continere. Quas autem litteras vetitas in libris Latinis inveniri posse me omnino fugit, […]

Praeconia Circuli Latini Friburgensis

Si, benigne lector, videre cupias, quae forma praeconiis Circuli Latini Friburgensis sit, ecce aliquot exempta (auctores photographematum vel picturarum, quas adaptavi et cum aliis composui, ignoscant):

[…]

Testimonia hiemalia ex optimis scriptoribus deprompta…

Operam navavi ut aliquot locos apud scriptores antiquos ad tempus nostrum hiemale invenirem, quos nunc tibi, lector carissime, praebere velim :-). Ecce Testimonia .

„Jedna ženská vidí často dál, než pět mužských s dalekohledem.“ Jan Werich