Iohannes Brunensis lectori s.p.d.:

Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.

Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.

Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).

De lexicis abbreviationum mediae aetatis

LA: Nullus dubitat quin omnibus mediae aetatis opera legentibus saepe fiat, ut abbreviaturam sive abbreviationem, quam in manuscripto nacti sint, legere non valeant. Nam non nisi pauci sunt illius ingenii, cui nullo lexico umquam opus sit et quod omnia difficiliora suis viribus prospere superet, nobis aliis autem adminicula et auxilia quaerenda semper sunt, quibus adiuti […]

Synonyma Latina/Latinská synonymika (Arnošt Skřivan)

LA: Longum post tempus saltem aliquod parvum munusculum hic ponere decrevi, ne hic situs omnino periret :-). Libellus, quem hac in pagina, benigne lector, invenies, quamquam parvus, tamen non nullius momenti et utilitatis mihi videtur, cum nondum aliquid simile Bohemice scriptum nanctus sim. Alienigenis vero aliquid aliud me mox allaturum promitto, ne me negligentiae et […]

Abbreviations in Latin Inscriptions (Tom Elliott) – Kindle, Android, Computatrum

LAT: Ecce lexicon abbreviationum ab Tom Elliott conscriptum atque in eius situ in forma html divulgatum (cum venia copiandi), quod ad usum variorum aliorum instrumentorum adaptavi. Iam nulla inscriptio plus te, benigne lector, latebit.

CZ: „Ejhle“ slovník zkratek používáných v latinských nápisech od Toma Elliotta, který jej […]

Ausführliches lateinisch-deutsches Handwörterbuch (Georges) – Kindle, Android, Computatrum

Id. Mart., Caveat lector: propter quendam errorem explicationes interdum non integrae apparent. Mox emendabitur.

26. Mart., Beta versio lexicorum addita! De mendis me quaeso certiorem faciatis, nam mihi proh dolor tempus omnia diligenter probandi deest neque mihi nunc praesto instrumentum Kindle est.

LAT: Licentia ab Zeno.org benignissime data (quod sine grato auxilio amici Germani […]

De lexicis Latino-Bohemicis

Iam dudum in animo est aliquid scribere, quod ad utilitatem Bohemorum spectet eosque adiuvet. Quodsi tibi, lector, ea linguae Latinae vivae alinena videantur, puta me exemplo Senecae in aliena castra transire, ut aliquid boni ex eis percipiam. Nunc autem iam sermone Bohemico loquar, quo tironibus facilior via ad intelligendum pateat.

O latinsko-českých slovnících

Snad každý […]

De „The Vergil Project“

Cum nunc scholam Vergilianam (vel melius rectiusque dicam „lectionem librorum XI et XII Aeneidis“) frequentem, mihi interdum adminiculis opus esse non infitiabor. Quod etsi mihi auxilio maximo et libri ad usum Delphini et commentarii, qui in editionibus Bibliothecae classicae inveniuntur, sint, tamen interdum non sufficiunt. Puta etiam me pigrum esse et intelliges, cur tantam operam […]

„Muži nedovedou ocenit vlastní ženy. To přenechávají druhým.“ Oscar Wilde