Iohannes Brunensis lectori s.p.d.:

Gratus et optatus in hunc situm, benigne lector, mihi venis atque spero te hic et utiliora et te adiuvantia invenire posse.

Quis enim sim, fortasse quaeris? Sodalis Universitatis Pragensis, qui litteras Latinas, quas olim odio habuerat, in Italia toto pectore adamavit. Cum autem mihi Latina discenti difficultates tamen semper occurrerint nec magno re vera ingenio praeditus sim, tecum, lector, quae ad usum meum meorumque amicorum vel inveni vel ipse scripsi vel adaptavi, communicare velim.

Quod si autem hoc in situ mendum nanctus sis, veniam mihi quaeso des, cum errare humanum sit :-).

De versibus recitandis – Hexameter

Proemium

Cum semper versibus recitandis, ut nonnulli, laborarem atque variae, immo contrariae opiniones de hac re divulgatae sint, quarum alterae ictus servandos, alterae modo orationis solutae versus legendos, alterae vero canendos censeant, placuit mihi exempla quaedam lectionum versuum colligere, ut unusquisque sibi rationem, quae ei maxime conveniret, eligeret. Nam denique hoc induxi in animum meum: […]

Nugae Vergilianae

Non solum severis rebus, verum etiam iucundis vivimus, hac de causa tibi, lector, cui Vergili Aeneis arridet, has nugas spero fore, ut placeant, atque te etiam non aegre laturum, quod non Latine, sed Anglice conscriptae sunt.

Vergilii Aeneis in Libro Facierum sive in Facebook

Duo sodales Erika Grace Carlson et Heather Day fabulam Aeneidos in […]

De „The Vergil Project“

Cum nunc scholam Vergilianam (vel melius rectiusque dicam „lectionem librorum XI et XII Aeneidis“) frequentem, mihi interdum adminiculis opus esse non infitiabor. Quod etsi mihi auxilio maximo et libri ad usum Delphini et commentarii, qui in editionibus Bibliothecae classicae inveniuntur, sint, tamen interdum non sufficiunt. Puta etiam me pigrum esse et intelliges, cur tantam operam […]

Textus librorum adnotationibus ornati

Ecce lector textus, quos ad usum meum Circulique Latini Friburgensis quibusdam adnotationibus etsi haud optimis, tamen proficientibus illustravi. Hic index etiam pedetemptim augebitur. Ut ipse in meis documentis quidlibet mutare possis, etiam documenta in forma LaTeX addo.

Erasmus adnotationibus adornatus

 

 

 

Erasmi Roterodami Colloquia: Salutandi formulae – Salutandi formulae (PDF), Salutandi formulae […]

Mutatio rerum

Mox forma species linguaque huius situs paululum mutabuntur, ut textus nexusque utiles in eo facile inveniantur. Id perfecietur, ut spero, intra unam hebdomadem.

Návrat do Itálie

Už je tomu více jak měsíc, co jsem se vrátil do Itálie… a ještě delší doba tomu je, co jsem sem vložil poslední článek. Odpusťte, ale není tu na psaní příliš čas, a pokud už se ten čas najde, věnoval bych jej raději osobním dopisům než tomuhle blogu. Přesto se budu snažit alespoň občas […]

„Nikdy jsem nedopustil, aby škola stála v cestě mému vzdělání.“ Mark Twain